heydernet.de

DE MALEFICIS ET MATHEMATICIS ET CETERIS SIMILIBUS

1. Imp. Antonius A. Plus est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. PP. sine die et consule.

2. Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et CC. Tiberio. Artem geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica damnabilis intersicta est. S. XIII k. Sept. Sirmi. CC. conss.

3. Imp. Constantinus A. ad Maximum. Nullus haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare, limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia quamvis vetus repellantur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam accesserit, et illo in insulam detruendo post ademptionem bonorum, qui eum evocaverit suasionibus uel praemiis. Accusatorem autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur. PP. k. Febr. Romae Constantino A. V et Licino C. conss.

4. Idem A. et C. ad Bassum pp. Eorum est scientia punienda et severissimis merito legibus vindica, qui magicis adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad libidinem deflexisse detegentur. Nullus vero ciminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne divina munera et labores hominum sternerentur. D. X k. Iun. Aquileiae Crispo et Constantino CC. conss.

5. Imp. Constantius A. ad populum. Nemo hauspeciem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et vatum prava confessio conticescat. Chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. sileat omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit. D. VIII k. Febr. Mediolani Constantio A. VIIII et Iuliano C. II conss.

6. Idem. A. et C. ad populum. Multi magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat. D. prid. non. Dec. Mediolani Constantio A. VIIII et Iuliano C. conss.

7. Idem A. et C. ad Taurum pp. Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum (praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint parte terranum humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel magicis contaminibus adsuetus, qui meleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile exercens in comitatu meo vel Caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis cruciatus et tormenta non fugait. Si convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore. D. III non. Iul. Arimini Datiano et Cereale conss.

8. Impp. Valentinianus et Valens AA. ad. Modestum pp. Culpa similis est prohibita discere quam docere. D. prid. id. Dec. Constantinopoli Valentiniano et Valente AA. conss.

9. Imppp. Velentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Albino pu. Quicumque maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad publicam protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. Quod si quisquam ex agitatoribus (id est aurigis) seu ex quolibet alio genere hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non evadet geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore confecerit. D. XVII k. Sept. Romae Timasio et Promoto conss.